ROBOREA Familia

ROBOREA Familia
ROBOREA Familia
vulgo de Reviero seu de Rouvere, inter Italiae illustres, multum incrementi debet Sixto quinto et Iulio II. qui ex ea Pontifices lecti sunt. Huius frater Ioann. Dux Sorae, duxit Ioannam Montfeltriam, Guidi Ubaldi qui Monefltrios morte suâ clausit A. C. 1508. sororem, et ob eam Ducatum Urbini in domum suam intulit, quam ultima terminavit Victoria, Ferdinando II. Mediceo, Magno Duci Florentiae, qui tamen Ducatum, Pontificiae Camerae ob defectum masculorum adscriptum, uxoriô nomine obtinere nondum potuit, nupta. Eius Maiores vide apud Spenerum, Theatrô Nob. Eur. Part. III. p. 37.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MEDICEA Familia — amplissime se in Italia diffudit, si, qui nomen idem gerunt, eiusdem etiam sanguinis haberi debent: nam praeter Florentinam domum, Mediolani, Veronae, Brixiae, Medicei vixêre. Inprimis vero in Tuscia floruerunt et plures ex illis in Florentina… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • URBINUM — Italis Urbino, Gallis Urbin, Italiae oppid. Archieplschopale in Umbria, ad Isauri fontes 20. mill. pasi. a Pisauro in Africum, 25. ab Arimino in Merid. 7. a. Tiferno Metauro in Caeciam. Patria Raphaelis Sanctes, pictoris excellentissimi. De… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ATESTE — civitas Venetae regionis, prope Euganeos montes. Eius meminit Plin. l. 17. c. 17. Corellius eques Romanus, Ateste genitus. Ptolem. Τῆς δὲ Οὐενετίας μεσόγειοι πόλεις, Οὐκεντία, Βελοῦνον, Α῎κελον, Ο᾿πιτέργιον, Α᾿τεςτέ. Tacit. Hist. l. 3. c. 6. Inde …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”